라틴어 문장 검색

Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo Memoriali severe factum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:1)
atque ibi expositi erant Fabii Annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 2:2)
Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 11:1)
Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 14:1)
set Sabinus Masurius pedibus ingredi ovantes dicit, sequentibus eos non militibus, sed universo senatu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 29:3)
Masurius autem Sabinus in libro luris Civilis tertio antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:1)
Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Masurius Sabinus scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 12:1)
Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos solitos scripserit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 1:1)
PILLEATOS servos venum solitos ire, quorum nomine venditor nihil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 2:1)
si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:5)
Sed Sabinus Masurius in primo Memorialium, secutus quosdam historiae scriptores, Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:1)
Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 5:1)
CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum, Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 18:1)
Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION